monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 146
Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi . Quid hoc? Vere dico vobis: Qui comederit panem vitae, vel qui sumpserit poculum salutis quod sacramentum illius est qui Dominus coeli et terrae est, ita quod hoc indigne tractet sordens scilicet in peccatis, in hoc culpam suam sentiet. Quomodo? Quia corpus et sanguinem Domini sui id est Salvatoris mundi, mordaciter et moribunde accipit, cum pronus ad malum et pollutus immunditia, et oblitus timoris Domini, ita contaminatus palatium salutiferae redemptionis aggreditur.